Sunday, December 8, 2019

Kristina's letter for Hugo Grotius, dated February 7, 1636

Source:

https://www.dbnl.org/tekst/groo001brie06_01/groo001brie06_01_0336.php

The letter:

Christina, Dei Gratia Suecorum, Gothorum, Wandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria , magna Princeps Finlandiae, Ducissa Esthoniae et Careliae Ingriaeque Domina.

Gratiam et favorem nostrum singularem, nobilis et consultissime, nobis sincere fidelis. Gratum nobis est, quod obsequiis nostris addictus legati munus in Gallia obeundum susceperis. Quanquam enim difficile sit literarum inter haec loca commercium, aliquot tamen tuas accepimus, breves quidem illas, sed quae longioribus ad regni nostri cancellarium, quarum copia nobis quoque facta est, pensabantur. Ex quibus omnibus quemadmodum et virtutes et animum erga nos tuum abunde percepimus, ita clementer te cohortamur, ut eo fervore, quo cepisti, porro pergas nostram communemque salutem prosequi certus de gratia et favore nostro. Caeterum non ignotum tibi est inducias nuper inter nos regnumque Sueciae ex una et regem regnumque Poloniae ac magnum ducatum Lithvaniae ex altera parte in viginti sex annos pactas esse idque potissimum interventu operaque regis christianissimi. Voluissemus antehac eo nomine gratias agere suae Serenitati. Sed quia tempus ratihabitionis Polonicae, quae initio huius anni demum tradita est, expectandum fuit, nunc primum mittimus ad te literas fiduciae, clementer requirentes, ut visa commoditate iis extraditis nomine nostro suae Serenitati ob navatam eo tractatu operam decenter gratias agas. Modum non attinet tibi praescribere, cui omnia eiusmodi curialia, quae tantum in salutatione, votis, gratiarum actione et reciprocorum oblatione officiorum consistunt, satis perspecta sunt. Hoc tamen addi potest, quod cum non parum eo tractatu de jure nostro remiserimus boni tantum publici caussa et ut res communes in imperio Romano eo fortius sustinerentur, non dubitemus, quin rex christianissimus agnito affectu onereque nostro reciproca quoque officia, si non alia, certe promisso debita subsidiorum residua vicissim praestet. Nosti enim ex prioribus inter nos et suam serenitatem tractatibus, ad quid sua Serenitas adhuc teneatur. Caeterum ne te lateat, quid nuper a sua Serenitate hic propositum et a nobis vicissim responsum sit, adeoque, quo loco res tota nunc inter nos regemque christianissimum versetur, hisce tecum communicamus binarum et propositionum et declarationum apographa, saltem ut negociorum gnarus ad rem respondere possis, si quid tecum in Galliis ea de re communicetur. Caetera omnia ex diligenti literarum commercio cum regni nostri cancellario rectius habere poteris atque hisce te Deo clementer commendamus. Dabantur e regia nostra Stocholmensi, die 28 januarij stilo regni anno 1636.

Suae Regiae Majestatis Regnique Sueciae respective Tutores et Administratores

Gabriel Oxenstierna Gustavss., R.S. Archidapifer; Jacobus de La Gardie, R.S. Marchus ss.; Carolus Gylldenhielm, Regni Ammiralius; Axelius Banerius, loco regni Cancellarij; Gabriel Oxenstiern, L.B. in Möerebij et Lindholm ss., R.S. Thesaurarius.


Above: Kristina.


Above: Hugo Grotius.

No comments:

Post a Comment