Source:
https://apw.digitale-sammlungen.de/search/display.html?start=490&q=Christina&lang=en&mode=comfort&rows=10&id=bsb00056724_00100_dok0029
Acta wegen des zu Ulm, zwischen denen Königl. Schwedischen und Chur-Beyrischen Herren Deputirten geschlossenen Armistitij an dem 4/14 Martij Anno 1647, page 80, 1648
https://apw.digitale-sammlungen.de/search/display.html?start=490&q=Christina&lang=en&rows=10&mode=comfort&id=bsb00056724_00105_dok0030
The letter:
Allatae sunt ac nobis exhibitae paucos ante dies ordinario cum tabellario Vestrae Dilectionis litterae Monachii datae 4./14. Septembris huius anni, pariterque inclusum illis exemplar transmissi ab eadem ad campimareschallum nostrum, Wrangelium, scripti de armistitii renunciatione. Ex quibus praeter omnem expectationem intelligimus Dilectioni Vestrae placuisse, Ulmae retro elapso 4./14. Martii inter nostrum et Gallicum campimareschallos Vestraeque Dilectionis plenipotentiarios ad omnium nostrum, ut principalium ratificationem erectas, ab ipsamet Dilectione Vestra Wasserbergii 9./19. Martii adprobatas atque in partem executioni datas inducias repudiare atque abdicere, praetendendo, se omnia in summam contrahantur primum easdem a nobis nostrisque confoederatis esse quaesitas et Monasterii propositas, deinceps vero a Vestra Dilectione ea spe promotas et peculiariter propterea acceptas, ut exinde vel generale armistitium vel saltem constans et firma pax subsequentur. Quare autem Vestra Dilectio experiretur tale armistitium particulare eandem magis impedire quam adiuvare, nec aliter id receperit, quam reservata obligatione, qua Vestra Dilectio Imperio Romano esset obstricta, idcirco ad aliam resolutionem adprehendam esse adactam atque dictam armorum suspensionem, quantum quidem coronam Sueciae attineret, renunciandam. Deinde accusat Vestra Dilectio tam in suis ad nos litteris quam in addito renuntiationis exemplari nostros ad pacis tractatum plenipotentiarios, tumet campimareschallum nostrum, generalesque ac directores armorum nostrorum in Germania, quasi dictum tractatum pacis ac conclusionem impedirent multasque circum se minas diffunderent atque exprobrationes, cumprimis in Dilectionem Vestram eiusque ditionem ac gentem, tum et quod nostri generales contra tam pacis tractatus praeliminario quam dictum armistitium multa perpetrassent, postulata vero pro militum satisfactione essent enormia, quodque confederatae nostrae landgraviae Hassiae ratificatio non reddita fuisset, nostram vero campimareschallus noster diu detinuisset eo duntaxat fine, ut hoste aliquando superior, deinceps Vestram Dilectionem eiusque terras gravius infestaret, e contrario autem Vestra Dilectio multum delaudat suam diligentiam suumque studium in provehendo pacis tractatu, inque procuranda nobis ac regno Galliae, tum et aliis nostris in Imperio Romano foederatis, eximia penitus et honorifica satisfactione, cum ipsi vicissim a nostris ad tractatum commissariis probris sit occursum, ac praeterea Caesaris particulare armistitium in Vestrae Dilectionis terrarum perniciem et ruinam oblatum, verum a modo nominatis caesareis id non receptum. Prout haec aliaque eius generis plura in dictis Dilectionis Vestrae litteris et scripto renunciatorio continentur ac exprimuntur.
Sperassemus quidem, post sedata utrinque armistitio Ulmensi, depositaque arma, nascituram nobis deinceps meliorem occasionem mutuae confidentiae ac validioris cooperationis in provehendo universali hoc pacis tractatu, quam primum armistitium illud particulare penitus foret ad excequutionem in omnibus suis punctis et articulis deductum; multoque minus potuissemus nobis imaginari Vestram Dilectionem tam cito sine omni ratione ac causa dissessuram a suis pactis, manuque et sigillo confirmatis induciis ad nos, nostros confoederatos et Vestram Dilectionem pertinentibus, tam etsi nostri ministri ab una alteraque parte verbum aliquod imo factum commisissent in unius aut alterius offensionem vel praeiudicium, quandoquidem istud omne opportuna veraque accepta informatione facile potuisset resarciri.
Verum enim vero Dilectioni Vestrae contrarium allubuerit ac spretis quibuscunque factis pollicitationibus et assecurationibus per litteras, verba et ministros tam apud universalem pacis tractatum coram nostris et foederatorum nostrorum plenipotentiariis, quam nostrum campimareschallum, de saepememorati Ulmensis armistitii fida constantique observatione. Nihilominus placuerit Dilectioni Vestrae illud deserere, et postquam mature riteque nostra pervenisset receptaque esset ratihabitio, id renunciare atque reiicere. Satis possumus utique exinde diiudicare Vestram Dilectionem temporis compendium, non vero inducias quaesivisse ac propterea id Deo et orbi rectius sentienti; necnon tempori committimus.
Quod alias spectat Vestrae Dilectionis obversas praetextus, vix aliter eos refutare opus esset, quam Dilectionem Vestram ad ipsa manifesta pacta remittendo. Quippe quae satis superque commonstrant et testificaretur armistitium hoc inter nos nostrosque foederatos, imprimis coronam Galliae, ab una et Vestram Dilectionem, eius domum atque dominum electorem Coloniensem, si Eius Dilectioni illud ita placuisset, ab altera parte esse conclusum, ac propterea non adversus nos solas et quidem non praemonitas nec auditas, eius renunciationem fieri potuisse. Deinde dilucidis articulo primo et alibi passim verbis itemque in Vestrae Dilectionis crebro nominata ratificatione decretum et conventum est quietura inter nos arma de isthoc dato, non adiecta quapiam conditione, quam cito generale armistitium aut pax universalis subsequi possent, verum eo usque et ad illum diem, quo dictum generale armistitium aut pax universalis pertractata et conclusa foret. Quod autem mentio aliqua fortasse iniecta vel proiectum aliquod de generali armistitio a mediatoribus Monasterii factum sit, id suo locco [!] relinquimus, nec in eo sunt reprehendendi, utpote qui omnia animos sedandi moderandique, necnon pro sua prudentia negotium pacis promovendi. Verum nostros plenipotentiarios tale quid proposuisse, id quidem confidimus de ministris nostris vix dici posse, cum hi probe sciant eiusmodi generalia armistitia inter tot bellantium partes, aeque difficulter ac pacem ipsam obtineri ac iniri solere. Nec illa tam pacem promovere, quam occasiones aperire aliis machinis et pluribus incommodis, considerantes insuper nos illuc eos haud quaquam instruxisse. Sed et Vestra Dilectio ipsamet scribit, pactaque ipsa demonstrant, quod etsi tam Caesaris quam Dilectionis Vestrae deputati fuerunt Ulmae praesentes, tamen generale armistitium propter difficultates caesareis deputatis motas effectum assecutum sit nullum ac Vestra nihilominus Dilectio ad particulare suum armistitium descenderi, idque non modo cum reservatione suae erga Imperium Romanum eiusque supremum ea obligationis et fidei verum etiam cum ea dicta obligationis moderatione ac temperamento, ut actui induciarum nihil inde praeiudicii adtraheretur. Non disquiremus, quid fieri possit sine laesiones [!] istius fidei, qua erga Imperium Romanum eiusque supremum caput Dilectio Vestra tenetur, idque eadem ipsa optime diiudicabit, tanquam una ex primariis dicti regni membris, et quae alias suam securitatem, ius et reputationem accurate solet observare. Attamen nisi id Dilectionis Vestrae obligatio admisisset, fuisset utique rationi et honori magis consentaneum particulari tractatu abstinere, ratificationem a sua parte denegare ac nostram haud recipere, multo minus per primarios suos consiliarios et ministros nostrum campimareschallum, postquam Caesar Dilectionis Vestrae officiales et milites abalienare conatus esset, de constanti sua voluntate et amica intentione assecurare.
Nobis deinde et ad pacis tractatum plenipotentiariis, aliisque ministris nostris, non mediocrem Vestra Dilectio insert iniuriam ac si ipsi conclusionem pacis impedirent et soli culpa tenerentur diuturna istius protractionis. Tum et multa subindicat, indeque causam quaerit reiecti armistitii, quasi nostri ministri continuationem belli multos in annos fomentarent. Quibus autem rationibus talia in nos vel nostros ministros ad tractatum pacis aut armorum directionem deputatos iaciantur, illis equidem relinquimus iudicandum, qui isthaec norunt, inprimis vero iis qui ipsi interfuerunt rebus hisce agendi, estque nobis aeque facile eadem negare ac Vestrae Dilectioni adserere.
Pro nobis tamen res ipsa loquitur nec aliter circa nostram nostrique regni satisfactionem nos gessimus, quam ex praescripto rationis et aequitatis aliorumque interessatorum contentamento, necnon praeter haec omnia absque Romani Imperii praeiudicio, atque adeo sicut cum ipsis caesareanis plenipotentiariis de ea convenerimus. In causa evangelicorum et puncto gravaminum nostri plenipotentiarii ex nostro iussu ac mandato ita sunt locuti ac ita sese interposuerunt, tandemque rem pertractarunt, quemadmodum caesarei aliique pro catholicis ac suis adhaerentibus locuti sunt ac tractarunt. Idque optima, qua fieri potuit, discretione, ut adeo si pars adversa pari zelo tractatum fuisset persecuta nec concepta quadam spe, Martis faventiorem apparituram aleam, tractatum intermisisset ac prolatasset, sed in eo sicuti nostri perrexisset, Vestraque Dilectio tanto quanto nos omnia ursisset conatu, hoc haud dubie tempore pax conclusa et adimpleta Vestraque Dilectio pariter cum aliis interessatis iam solida certitudine ac securitate gavisa fuisset. Nunc vero, quod aliud mandatum ex aula caesarea provenerit, deinde comes de Trautmansdorf discesserit ac rem in suspenso reliquerit, caeteri autem postea in se parum istius curae susceperint ac cuncta differendo remorati sunt, id sane nobis aut nostris ministris non potest a Vestra Dilectione vitio verti neque vero ullam culpandis nobis potest Vestra Dilectio captare occasionem ex militiae nostrae postulatis.
Praeterquam enim, quod eius satisfactio sit rationi consentanea et in se ipsa iusta, nihil adhuc amplius de illa pertractatum est atque conclusum quam ut de eius quantitate quoddam duntaxat factum sit proiectum, quod nec Vestra Dilectio ullo merito et ratione aestimare poterit insolens quandoquidem alii, pro minori praestito servitio facile tantas intulere expensarum rationes, easque solvi sibi fecerunt, nec tamen videri voluerunt hoc ipso tam enormiter peccasse. Ac tam etsi designatio illa maior esset possetque enormis haberi, quod tamen non est. Esset tamen nuda quaedam designatio ac primum proiectum, quod sese ad aequitatem et moderationem reduci poteretur; quemadmodum neque est admirandum quod in tam magno ac gravi necnon tot interessatis obnoxio tractatu pacis arduus sit lentusque progressus. Et in statuum quidem gravaminum compositione non potest nobis merito imputari si non tam expedite ac velociter procedatur, sed hic atque illic remora iniiciatur; quoniam optime Vestra Dilectio ipsa novit, quam saepe antehac fuerit agitata, nec tamen potuerit complanari. Eodem modo neque nostrorum neque aliorum plenipotentiariorum discursus allegari poterunt pro iustis erecti armistitii disiiciendi causis, etiamsi aliquando ut in talibus evenire casibus solet, duriores nonnihil visi fuerint, multo minus pro dedecore et ludibrio accipiendum, si unius aut alterius plenipotentiarii in domini sui praeeminentiam quaepiam sollicitaverint, quemadmodum et nos, si a nostra parte omnia vellemus ad vivum revocare, multa possemus reperire, de quibus conqueri nobis liceret. Verum, quia exitus tractatus monstret, necesse sit quae utilitas quaeve reputatio sit subsecutura, est sane haec res praetextus quidam longe quaesitus, ad infringendam tam bene ac solenniter pactam armorum suspensionem.
Deinde quod Dilectio Vestra causas quaerit ex generalis nostri Königsmarckii actionibus in Westphalia ceu tractatibus praeliminaribus ac hisce quoque induciis adversarentur, non equidem cernere possumus quibus illuc rationibus Vestra Dilectio perveniat. Nam cum noluerit dominus elector Coloniensis armistitium hoc ratihabere, iure nemo nostros illi poterit obstringere Eiusque Dilectionem inde eximere. Praeterea generalis nostri Königsmarckii actiones militares primario directae erant contra Franciscum Wilhelmum episcopum Osnabruggensem. Et sane eundem neutiquam is inquietasset, si intra terminos quietae possessionis et neutralitatis sese continuisset, ast quandoquidem multum incommodi ac hostilitatis omnibus hisce armis ex castellis atque urbibus a se insessis contra nostra in vicinia collocata praesidia tumet alias iter facientes. Imo etiam illos qui ad pacis tractatum fuere assecurati, exercuerat, nec ullius admonitio, multo minus praeliminaris tractatus respectus quidquam apud illum valuerit, idcirco coactus est noster generalis, securitati nostrae prospicere atque consulere contra illum, qui alias nullius adhortationem et monita vel etiam pacta conventa observaret.
Dominae autem landgraviae Dilectionis ratificatio an aut quamobrem non fuerit exhibita, haud possumus nos super eo declarare, cum res sit quae nostram quidem concernant foederatam. Attamen liberum etiam statum Romani Imperii existentem, non interim dubitans, quin si id factum non sit Eius Dilectio graves eius causas habuerit, quas proprio Dilectionis Eius responso volumus reservatas.
Demum quod nostri ad pacis tractatum plenipotentiarii caesareis particulare armistitium obtulerint eo fine ut Vestram Dilectionem eiusque terras eo fortius deinceps invaderent, persequerentur ac desolarent, non possumus de illis suspicari quandoquidem nullum a nobis unquam ad id faciendum consecuti sunt mandatum, nec ullam invenire possumus rationem, cur arma nostra ab Imperatore Romano in Vestram Dilectionem deflecteremus, inprimis nunc postquam Vestra Dilectio nobis cum nostrisque foederatis armistitium ac amicitiam iniisset. Ubi etiam Deus immortalis aliquando bellum hoc diuturnum gravissimumque cum Caesare Romano esset optata pace conclusurus, possetque illic res amica compositione pacari, haud scimus unde Vestra Dilectio tam hostiles cogitationes de nobis aut nostris ministris concipere potuerit.
Invenientur praeter haec fortasse plura in scripto Dilectionis Vestrae renunciatorio contracta ad iustificanda conversa eius arma. Verum quemadmodum primaria hic momenta iam tacta sunt, ita Dilectioni Vestrae prolixiori scripto nolumus aliquam molestiam creare, haud dubitantes, quin Vestra Dilectio hinc sit collectura ac iudicatura, nos ad hanc novam, inopinatam et subitam rupturam institutam contra omnem meliorem assecurationem et confidentiam causam praebuisse penitus nullam, sed nos e contrario potius nostros ministros tam bello quam tractatui deputatos severissime obstrinxisse et iussisse, ut cum Vestra Dilectione, eiusque domo et terris necnon domino electore Coloniensi, si id recepisset, initum armistitium fideliter ac serio observarent et exquerentur, nec ullo modo permitterent, ut contra illud quidquam committeretur, sperantes hoc gradum fore quendam ad sopiendum bellum hoc arduum penitus atque diuturnum.
Verum quod aliter evenerit, quodque Vestra Dilectio primum ipsa armistitium quaesierit, per hoc elapsa hiieme ditionem suam ac subditos salvarit, nos aliosque nostros foederatos assecurarit pactis et pollicitationibus, inviolabiliter omnia iri custoditum et tamen iam contra omnem meliorem expectationem recesserit, hoc Deo temporique committimus pro cautela illud deinceps usurpaturae.
Swedish translation:
Oss ähr Eders Hoheetz skrifvellse,
daterat München den 4./14.
Septembris i detta åhr, medh bijfogade
copie af des till vår feltmarskalck herr Wrangel öfversende
armistitii upseijelseskrifft nu för fåå dager sedhan medh
ordinarij posten väl inkommen och lefvererat. Hvaruthur vij emot all förmodingh förnimma, att Eders Hoheet hafver behagat, det den näst förledne 4./14.
Martii i Ulm emmillan vår sampt den Frantzösische feltmarskalckz och Eders Hoheetz fullmachtige till alles våres såsom
principalers ratification uprättade, af Eders Hohet sjelf uthi Wasserbergh den 9./19.
Martii adproberade och till en deel
executerade armistitium att uphäfva och afseija, föregifvandes, när man alt vill
summevijss sammandraga, först samma vapnehvijla vara af oss och våre
allierade söckt och i Münster föreslaget och sedan i den förhopningh af Eders Hoheet fullfölgdt och
particulariter vedertaget, att deropå ett
generale armistitium eller ju en beständigh fridh föllja måtte. Men effter Eders Hoheet spörjer sådant
particulare armistitium mehra hindra, ähn befordra friden, hafver det eij heller annorledes vedertaget ähn medh förbehaldh af sin plicht, som Eders Hoheet det Romersche Rijket medh förbunden ähr, ty ähr Eders Hoheet förorsakat, att fatta een annan
resolution och samma
armistitium, så myckit Sveriges chrone vidkommer, att upseija. Sedan beskyller Eders Hoheit så i sin skrifvellse till oss som i medhfölljande opseijellses afskrifft våre fullmechtige till fridztractaten, såsom och vår feltmarskalck,
generaler och
directorer öfver våre vapn i Tysklandh, såsom hindrade den fridztractaten och sluthet, kastade kring sigh monga hoot och förvijtellser, serdeles emot Eders Hoheet och dess landh och folck. Att och våre
generaler emot så fridz
praeliminarie tractaterne, som emot denna vapnehvijla myckit hade begångit, att
postulaterne för
soldatescan vore enorm; att och vår
allierades Hennes Hoheetz landgrefvinnans af Hessen
ratification icke vore inkommen och vår egen
ratification af vår feltmarskalck länge tillbaka hållen allenast till den ände, som skulle han af hopp, att blifva öfver fienden mästare, sedan villja falla Eder Hoheit och des landh svårare, der Eder Hoheet tvertom mykit berömmer sin flijt och åhuga, att befordra fridztractaten, så och att skaffa oss såväl som chronan Franckrijke och fleere våre
allierade i Rommersche Rijket all godh och ansenligh
satisfaction. Men deremot vara mött af våre fullmächtige på tractaten medh
affronter, såsom och dem keijserlige vara ett
particulare armistitium till Eders Hoheetz landz förderff och
ruin af våre fullmechtige
anpraesenterat, men af dem keijserlige icke
accepterat vordet, medh annat slickt mehre, som Eders Hoheet skrifvellse och opseijellseskrifft vijdare innehåller och uthtrycker.
Vij hade fuller förmodat, sedan begges våre vapen vårre förmedellst det Ulmiske
armistitio stillade och nederlagdhe, att oss häreffter bättre tillfälle gifvat skulle till förtroligh
correspondence och till starkare
cooperation uthi den förhanden varande allmänne fridztractat, så snart detta
particulare armistitium vore fördt till fullkombligh
execution uthi alle sine
puncter och
articklar, hafve oss mycket mindre kunnat inbilla, att Eder Hoheet så snart uthan all skähl och orsaak skulle vela träda ifrån sin lyffte och medh handh och segell bekräfftade vapnehvijlo, oss, våre bundzförvanter och Eder Hoheit angående, fast än våra tjenare på en eller annan sijdan något ordh, ja act kunde begångit hafva till ens eller annans förtreet heller
praeiudicium, aldenstundh sådant alt effter tijdigh och samferdigh undfången
information sigh väl hade botha låtet, men effter Eder Hoheet sigh vederspelet hafver låtet behaga, och oachtadt, hvadh förtröstningh och försäkring Eder Hoheit genom breef, ordh och tjenare så vidh almänne fridztractaten emot våre och våre
allierades fullmechtige, som emot vår feltmarskalck hafver gjordt på sitt offtbemälte Ulmiske
armistitii trogne och beständige hållande, lijkväl hafver täckz, att träda deruthur, och sedan vår
ratification var tidigdt och richtigdt inkommen och handfången, det att opseija och förlåtha, så kunna vij sachta dömma deraf Eders Hoheetz tijdz vinningh och inthet stilleståndet söckt hafva. Och fördenskull vele vij detta alt till Gudh, den ährebare världen och tijden skuttit hafva. Hvadh elljest Eders Hoheetz invände
praetexter vidkommer, kunde fuller föga giöras behof dem att förläggia, annorlunda än att vij Eder Hoheet till sjelfve klare
pacterne remittera, ty dee nogsampt uthvijsa och betyga
armistitiumet emillan oss, våre allienerade [!], serdeles chronan Franckrijke på den ena, och Eder Hoheet, dess huus och churfursten af Cölns, om det den så behager, på den andre sijdan vara slutet, och derföre icke emot oss allena kunna opseijes våthvarnat och oförhordh. Sedan ähr medh klare ordh i
pacterne articulo 1. och fleere städes, så och i Eders Hoheetz förbemälte inlefvererade
ratification belefvat och beslutet vordet, att vapnen oss emillan skole hvijla ifrån samma
dato, och icke på
condition, huru snart ett
generale armistitium eller allmän fridh kunne föllja, uthan intilldes och den dagh, att ett
generale armistitium eller en allmän fridh afhandlat och besluthen varder. Att ett förslagh af
mediatorerne i Münster till ett
generale armistitium kan gjordt vara, det låte vij stå derhän och ähre de inthet till att förtänckia, såsom dee der alle medell sökia, stridande
pacternes sinnen att sachta och
moderera och effter sin försichtigheet fridzhandelen att befordra. Men att våre fullmechtige skole sådant hafva angifvit, det förmode vij näpligen våre tjänare att kunna efftertalas, serdeles mädan desse väl veta, sådane
generale armistitia emillan så månge krigende
partier så besvärligen som sjelfve friden nåås, och endeels stifftas pläge, och inthet befordra friden, så myckit som gifva tillfällen till andre
practiker och fleere olägenheeter, betrachtandes der hoos, att vij dem deröfver inthet
instruerat hadhe. Eder Hoheet skrifver och sjelf och vijse
pacterne uth, att ändoch såväl dee keijserlige som Eders Hoheetz
deputerade vore i Ulm tillstädes, så hafver dogh det
generale armistitium för dem af dem keijserlige förordnade
moverade difficulteter ingen fortgångh vunnit, och Eder Hoheet lijkväl trät till sitt
particulare armistitium, icke allenast medh förbeholdh af sin plicht till Rommerske Rijket och des öfverhufvudh, uthan ochså samma plicht således
modererat, att stilleståndetz handell derigenom inthet
praeiudicium tilldragas skulle. Vij vele inthet
disputera, hvadh giöras kan uthan
laesion af des plicht till Rommerske Rijket och des öfverhufvudh, och varder Eder Hoheet det sjelf bäst dömmandes, såsom en af de förnembste ledamoter af Romerska Rijket och den deri sin säkerheet, rett och
reputation elljest väl pläger taga i acht. Men såframpt Eders Hoheetz plicht det icke hade tillåtet, hade varit skähligare och
reputerligare, sigh den
particulare tractaten att endtholla,
ratificationen på sin sijda förvägra och vår
ratification inthet
accepterat, myckit mindre genom sin förnähme rådh och
minister, vår feltmarskalck, sedhan Keijsaren, hans
officerere och krigsfolck hade söckt att förleda, på sin beständige villje och vänlige
intention att försäkra Eder Hoheit giör härnäst oss såväl som våre fullmechtige till den allmänne fridztractaten, så och fleere våre tjenare myckit för när och oskähl, såsom skulle dee hindra fridzsluthet och vara allena skuldh till det länge drögzmåhlet; gifver och så mycket vidh handen och tager deraf orsaak till
armistitii ophäfvande, såsom skulle våre
ministri gå om medh krigets
continuation på månge åhr. Medh hvadh skähl sådant oss eller våre förordnade tjenare till fridztractaten heller vapnens förande till vijtes, det låthe vij dem döma om, som vettenskap deraf hafva, erkennerligen dem, som saken hafva bijvijstadt. Och ähr oss så lätt, att seija dertill neij, som Eder Hoheit ja. För oss talar sjelfve saken, och hafve vij i vår och vårt rijkes
satisfaction oss icke annorlunda ähn medh godh skähl och andre
interessenters contentement, så och uthom alt, det Romerske Rijkets
praeiudicium förholladt, och medh them keijserlige fullmechtige oss förlijkat. I dee
evangeliskes interesse och
puncto gravaminum hafve våre fullmechtige effter vår ordre och befallningh således talat, sigh
interponerat och afhandlat, såsom dee keijserlige och andre för dem
catholiske och sine
adhaerenter talat och handlat hafve, och det medh bäste
discretion, som hafver skee kunnat, så att, der veder
parten medh sådant ifver hade fullfölgdt tractaten, och icke af fattat hopp på någon förandringh i krigsväsendet tractaten
intermitterat och opskutit, uthan däruthi som före fortfahrit, och Eder Hoheit medh så gott nijt som vij alt fort drifvit, skulle fridzslutet vidh denne tijden väl hafva varit fullgjordt och förrättat, och Eder Hoheet såväl som fleere
interessenter nu hafva kunnat varit i viss och säkerheet.
Att nu annan befallningh uthur keijserlige hofvet ähr inkommet, grefven af Trautmansdorff deropå afreest och saken
in suspenso lembnat, dee andre sedan sigh lijtet opåtagit och alt
differendo uppehallat, det kan af Eder Hoheet oss eller våre tjenare inthet förvijtes. Icke kan Eder Hoheet heller taga orsaak till någon vår förvijtellse af vår
soldatescas postulater, ty föruthan det, att deres
contentement hafver sin skähl och ähr i sigh rättvijst. Så hafver vij heller mehre ännu derom varit afhandlat heller slutet, uthan allenast öfver des
quanto gjordt ett
project, hvilket Eder Hoheet icke heller medh skähl kan hålla så heelt fremmat, aldenstund andre för mindre tjenst väl så stoore rächninger gjordt hafve och sigh låtet betala, som desse ähre, och lijkväl inthet vele synas så
enormiter dermedh syndet hafve. Och fast än förslaget voro större och kunde medh skähl skattas för
enorm, som det dogh icke ähr, så ähr det dogh ett förslagh och första
project, som sigh till billigheeten
moderera låther, efftersom och eij heller till undra ähr, att i en sådan stoor och svår fridzhandell, som hafver så månge
interessenter något besvärligen här gåår, och kan i ständernes
gravaminum afhjelpningh icke medh fogh oss tillmäthes, om det icke vill gå så fort, och här och där blifver studzat, aldenstundh Eder Hoheet sjelf bäst veet, huru offta det för detta hafver varit å gångh och doch inthet slättas kunnat. På samme sätt kunne eij heller anten våres heller andre fullmechtiges
discurser allegeres för billige orsaker till det oprättade
armistii ophäfvande, fast de än understundum, såsom i sådane fall tillgå pläger, hade varit skarpe, mycket mindre kan för
affront och spott antages, därdens enes eller andres fullmechtige till sin herres
praeeminentz något kunne hafva
solliciterat. Såsom der vij detta alt ville å vår sijdha nagelfahra, kunde vij myckit finna, som vij hade att besvära oss öfver, men effter ty än den på tractaten måste uthvijsa, hvadh nytta heller
reputation som fölljer, ty ähr thetta en vijdt härsöckt
praetext, att bryta en så väll och
solenniter slutne vapnehvijlo.
Det Eder Hoheet söker orsaak uthur vår
general Königsmarcks
militariske actioner i Västphalen, såsom lupo dee emot
praeliminartractaterne ochså emot denna vapnehvilan, så kunne vij eij sij, medh hvadh fogh Eder Hoheet kommer dertill. Ty effter Hans Kärligheet, churfursten af Cöln, inthet hafver velat
ratificera armistitiumet, så kan ingen medh rätt binda våre dertill och
eximera hans Kärligheet derifrån. Föruthan det hafver vår
general Königsmarckz
militariske actioner varit förnembligast
dirigerat emot Frantz Vilhelm, bijskopen af Osnabrügge. Och hade han väl låthet bijskopen blifva tillfridz, der denna sigh
intra terminos quietae possessionis et neutralitatis hallet hade. Men effter han mycken olägenheet och fientligheet alle desse åhren bårdt åth uthur den fästningar och städer, han der innehafft hafver, emot våre
guarnizoner i negden och på den reesande man, ja emot dem, som till tractaten försäkrade vore, hafver föröfvat, och ingens förmahningh myckit mindre
praeliminartractatens
respect något hoos honom hafver gullet, ty ähr vår
general nödgader vorden, att taga vår säkerheet i acht emot dem som elljest ingens förmeningh och påminnelse eller annan gjord afskedh achta ville.
Hennes Kärligheet landgrefvinnans
ratification om eller hvarföre den icke ähr inlefvererat, deropå kunne vij oss icke förklara, såsom een saak, angående fuller våre
allierade, dogh ett fritt ståndh i Romersche Rijket, inthet tviflandes, att såframpt det icke ähr skedt, Hennes Kärligheet ju sine krafftige orsaker hafft hafver, den vij till Hennes Kärligheet eget svar vele hafva stå låtet. Sidst att våre fullmechtige på allmänne fridztractaten skole några reesor hafva dem keijserlige anbudet, ett
particulare armistitium till den ända, att desto starckare kunne Eder Hoheet och des landh angripa, förföllja och
ruinera, det kunne vij dem eij tilltroo, effterdy de ingen befalningh af oss deröfver hafva bekommit. Finne och heller någon schähl, för hvilke vij våre vapen ifrån Romerske Keijsaren emot Eder Hoheet skulle sökia att vända, enkannerligen nu sedan Eder Hoheet till
armistitium och vänskap medh oss och våre
allieradhe trädde ähre. Der och så den högste Gudh skulle vela låta detta långsamme svåra örlogh medh Kaijsaren uthslå till en godh och fridligh endskap och på den orthen kunne bijläggas, vete vij icke hvar uthaf Eder Hoheet sigh sådane fiendtlige tancker om oss eller våre
ministris giöra kunde.
Det kan fuller i Eders Hoheetz opseijelseskrifft något mehra finnes sammandraget, till att
justificera des använde vapn, men såsom de förnembste
motiver här ähre omrörde, så vele vij icke medh längre skrifvellse falla Eder Hoheet besvärligen, inthet tviflande, att Eder Hoheet häraf nogsampt sijr och dömer, att vij till denne nye, oförsedde och doch hastige
ruptur, gjordh emot all godh försäkringh och tillförsicht, ingen orsaak gifvit hafve, uthan fast mehre våre tjenare deruthe, så i kriget som fridzhandelen, medh högste alfvar inbundet och befalt, att dermedh Eder Hoheet och des huus och landh, så och Hennes Kärligheet, churfursten af Cöln, om han det
accepteradhe,
armistitiumet troligen och alfvarligen holla och effterkomma skulle, och i ingen måtto tillstädia något att skee deremot, förhoppandes detta vara en trappa att afhjelpa detta stoore och lenglige kriget. Men att annorlunda ähr aflupet, och att Eder Hoheet först hafver söckt
armistitiumet, dermedh i vintres
salverat sitt landh och undersåthere, oss och andre våre
allieradhe försäkrandes medh lyfften och tillseijellser af ett beständigdt hollandhe, doch lijkväl nu emot all godh tillförsicht gått tillbakans igen, det befale vij Gudh och tijden och hafve det för en varnagell att nyttja.
Above: Kristina.
Above: Elector Maximilian of Bayern.