Source:
Mémoires concernant Christine, volume 1, page 292 (footnotes), Johan Arckenholtz, 1751
The letter:
Amor Noster Crucifixus!
Reverende D. Doctor, mihi multum honorande fautor.
Suecia vestra tres me jam habet hebdomadas, nec tamen illud quod præcipue quæro reperire datur. Te, Sueciæ ocellum. Nisi hac succedit via, quam adhuc tento, valedicendum erit Tibi, sine vobis, deploranda felicitas mea. Cujus evocatus literis (Dni de Geer) huc accessi, optat quidem nos congredi, sed cunctantius rem agi video, me autem multa urgent & de regressu cogitare cogunt. Nunc hoc impetravi, ut equitem emitteret quasitum, an his in oris reperiri adhuc possit Serenissima Regina, &. Tu, an ad Regiam discessus jam paretur. Quantum potes, oro, da operam ut mihi ad Te videndum & alloquendum paretur via: futurum spero, ut utrinque nos haud pœniteat. Sin minus vale
Tui observantissimum
agnoscere non sperne
J. Comenium.
Raptiss. Finspongæ
29. Aug. 1642.
Above: Kristina.
Above: Johannes Comenius.
Above: Johannes Matthiæ.
No comments:
Post a Comment