Monday, July 26, 2021

Johannes Matthiæ's letter to Kristina in the preface of his book "Ratio discendi linguam Latinam pro Christina, Suecorum Regina designata", year 1635

Source:


Ratio discendi linguam Latinam pro Christina, Suecorum Regina designata, Johannes Matthiæ Gothus, 1635


https://books.google.com/books?id=jM9lAAAAcAAJ&newbks=1&newbks_redir=0&dq=Ratio+discendi+Linguam+Latinam+pro+Christina+Regina&source=gbs_navlinks_s


The letter:


Serenißima Princeps

Regina Clementißima,

Conscripsi brevem hanc rationem, qua in te instituenda deinceps uti velim. quam cum tibi offero, matri me tuæ & ephoris existimo offerre, quibus virtus & institutio tua non minus curæ esse debet, quam sua sibi vita. mater tenerius te amabit, ephori diligentius observabunt, si talem te præsteris, qualem ipsi optant, probissimam videlicet & doctissimam. est in tua manu situm, ut utrumq; ingenio & diligentia consequare. Sed hæc à me in institutione ipsa & copiosius audies & crebrius non me tœdebit, licet cum meliorum studiori jactura, paulisper tecum in studijs repuerascere dummodo intellexere me in animo tuo ad rectos mores & bonas literas formando, optimè de patria mea posse mereri. hujus enim salus atq; incolumitas, in tua unius salute, probitate & sapientia conquiescit. Deum precor ut hæc discendi ratio, & ad eruditionem & ad ad virtutem impensè te juvet.

Majestati tuæ

dicatissimus

JOHAN MATTHIÆ.



Above: Kristina.



Above: Johannes Matthiæ.

No comments:

Post a Comment