Source:
Mémoires concernant Christine, volume 1, page 77 (footnotes), Johan Arckenholtz, 1751
The letter:
Serenissima ac Potentissima Regina, Domina clementissima. Per tot maria ac terras fama huc venit de corona regia imposita Augusto Capiti Majestatis Tuæ more Majorum in signum consolidati regiminis cum jure regnandi. Sit hoc Majestati Tuæ regnoque felix fortunatumque? Si tot coronæ ex lauru impontrentur Majestati Tuæ, quod non dicam victorias, sed illustres victorias obtinuit, non effet locus ubi ponerentur. Duas adhuc speramus videre aut audire, alteram ex myrto, alteram ex oliva: nom ultima, id est coelestis, quam divina bonitas Imitatrici juæ iargietur, sicut Majestati Tuæ nunquam veniet nimis cito, ita, quamquam diuitissime dilata, nunquam non nimis cito populis imperii Maj. Tuæ: quibus permittere debet Majestas Tua, ut hac una in re voto faciant Majestatis Tuæ votis contraria. Eorum vota & Ego
Serenissima ac Potentissima Regina, Domina clementissima subsigno, uspote
Augustæ Majestatis Tuæ
obedientissimus subditus
H. GROTIUS.
Above: Kristina.
Above: Hugo Grotius.
No comments:
Post a Comment