Source:
Mémoires concernant Christine, volume 1, page 380, Johan Arckenholtz, 1751
The letter:
Carolus Mæ. Brit:æ. Princeps, Dux Coinubiæ & Albaniæ. Ill:mo. & Excell:mo. D. Axelio Oxenstiernæ, Comiti Sudermanniæ Australis, Baroni in Kymitho, &c. Senatori regni, Sueciæ Cancellario &c. sal.
Ill:me D:ne perquam fidelem & perdilectum nobis Consanguineum nostrum, Comitem de Bainceford ad Ser:am Sueciæ Reginam, mandatis nostris instructum mittimus, cum in finem ut quo in loco res Angliæ sitæ sunt, apud suam M. exponat, & nostro nomine auxilium, in hisce quibus circumsepti sumus angustiis, imploret, ut populi inhumana rebellione ferocientis minas coërcere & consilia in Ser:mi Patris nostri coronam & caput intentata, sua benigna interpositione dirimere dignetur, hanc insuper prædicto Consanguineo nostro provinciam demandavimus, ut Vestram conveniat Excell:am & peramice roget, ut qua valet ipsa apud Ser:am Reginam gratia, eadem uti velit in promovendis rebus quat nostre vice à M:te sua petiturus est. Sic enim Excel:æ V:æ meritis maxime condigna, & ea conspicua virtute, singulari prudentia & humanitate præstabitis, quorum fama in toto orbe Christiano percrebuit, & ubi sese grati animi nostri testimonia, exhibendi ansa obtulerit, vices rependet Excell:æ V:æ ad omnia humanitatis officia paratus amicus
Apud Hagam Comitis
CAROLUS P.
XXIX. Januarii 1649.
The excerpt from Kristina's reply:
Perculit quam vehementissime animum nostrum & ineffabili dolore pectus nostrum adfecit tam tristis & funestus nuncius facinoris, inaudito prioribus seculis exemplo commissi & illatarum Regi cruentarum manuum: cujus horrendi facti atrocitatem &c. Nunc cum eo insolentiæ progressi fint, ut se Principis sui vitæ ad indignum plane modum arbitros statuerint, viderint ipsi, quam iram Numinis divini & quas pœnas perpetratæ cædis in se posterosque suos traxerint &c. &c.
Above: Kristina.
Above: King Charles II of England.
Above: Axel Oxenstierna.
No comments:
Post a Comment