Monday, July 6, 2020

Kristina's letter to Abel Servien, dated April 15/25, 1648

Source:

https://apw.digitale-sammlungen.de/search/display.html?start=120&q=Christina&lang=en&mode=comfort&rows=10&id=bsb00056724_00463_dok0218

The letter:

Quemadmodum Illustritatem Tuam et dominos collegas eius certi nuper reddidimus, nos praefectum nostrum provincialem Scheringium Rosenhane Monasterii residentis munere avocasse et apud christianissimum regem, fratrem et foederatum nostrum charissimum, constituisse legatum ordinarium; ita cum magnitudini rei ac foederi inter nos et praetactum christianissimum regem sancito conveniens sit, ut carere ibidem viro non debeamus, per quem intima illa amicitia atque necessitudo mutua conservari, publica communisque causa promoveri, cum Illustritas Tua crebra communicatio institui, simulque ab eadem desuper cognosci possit, quid ad obtinendum istum scopum facto opus esse subinde iudicaverit, iamque visum nobis sit secretarii nostri, nobilis nobis sincere fidelis Matthiae Biörenklavii, opera in ea re uti eumque decernere, qui residentis munere apud Illustritate Tua circa tractatus pacis Monasterii fungeretur, eidem mandavimus, ut nomine nostro eidem quaevis prospera ipsique tractatuum negotio felicem eventum adprecaretur, tum ut caetera nostra et legatorum commissariorumque nostrorum ad tractatus pacis Osnaburgensis iussa diligenter exsequeretur, a Illustritate Tua pro diligentia, industria et officii sui ratione referret ac vicissim communicata ad nos nostrosque perscriberet, quo mutuis consiliis omnis illa res agatur et utrinque per legatos ad finem, tot iam annos armis nostris et christianissimi regis propositum, universalem nimirum honestam, iustam et decoram in orbe christiano pacem obtinendam cooperemur. Quamobrem cum antecessori benevola officia et confidentem communicationem praestiteris, confidimus, sicuti etiam ab Illustritate Tua sedulo contendimus, velis dictum eius successorem, residentem nostrum Biörneklavium, commendatum tibi habere, illique ea haud gravate communicare, quae ad praefatam intentionem utrinque nostram mutuuam promovendam et rationes sincerae amicitiae foederisque nobis cum sua serenitate intercedentis locupletandas augendasque facient. Nos quidem, respectu soliti candoris et affectus Tui nos ac regnum nostrum non dubitandis vice Tua eam participem facias; atque eundem ita apud Illustritatem Tuam se gestarum, ut voluntati ac mandatis nostris necnon expectationi Tuae de illo conceptae sit satisfacturus.


Above: Kristina.


Above: Abel Servien.

No comments:

Post a Comment