Monday, July 6, 2020

Kristina's letter to Anne of Austria, Queen Regent of France, dated October 29/November 8, 1647

Source:

https://apw.digitale-sammlungen.de/search/display.html?start=110&q=Christina&lang=en&mode=comfort&rows=10&id=bsb00056724_00134_dok0046

The letter:

Non equidem praeter, sed contra expectationem nobis accidit, quod elector Bavariae pactis armistitii praeterita hiieme Ulmae solenniter initis inter utramque coronam nostram et ipsum, quo die ex promisso rata habere deberet, renunciavit. Nobis multa diffidendi causae fuerunt, ideoque semper cum illo principe declinandos tractatus iudicavimus. Verum, cum urgeremur per vestrates, adsensa sumus, et quod per ministros utriusque nostrum transactum fuit, habuimus ratum, ratificationisque instrumentum in solenni forma transmisimus et reddendum curavimus tempestive. Recepimus vero litteras electoris armistitio renunciantes, scriptosque eo die, quo ratum haberi deberet. Neque mora ulla iniecta, quin illico se hostem facto declararit et civitates nobis traditas nostroque praesidio insessas adgressus sit, ut hisce occupatis tanto commodius ad Vestras accederet. Technas principis senis et callidi observavimus in eo, quod videri vult cum christianissimo rege, fratre et foederato nostro charissimo, armistitium servare sartum, nobiscum rupto, ut dissolvat rationes coniunctionis nostrae et facilius singulos aggrediatur suffultus Imperatoris subsidiis. Verum, cum haec eius destinata neminem praeteritorum et praesentium gnarum latere possint, rem omnem christianissimo regi aperuimus et certae de Suae ac Vestrae Serenitatis, constanti affectu in rem communem ac nostram, inprimis conservandi nobiscum mutui foederis, confidimus hanc Bavari iniquitatem non relictum iri inultam. Sed Serenitatem Vestram tecknis eius observatis et ponderatis, id quod nobis est renuntiatum, non aliter accepturam interpretaturamque, quam si christianissimo regi, fratri et foederato nostro, renunciatum fuisset, quod bellum iunctis viribus gestum eodem tempore adsopitum fuerit et armistitium cum utroque nostrum simul initum, a nobis authoritatem vestram sequentibus ratificatum et executioni datum.


Above: Kristina.


Above: Anne of Austria.

No comments:

Post a Comment