The letter:
Quemadmodum Illustritates Vestras certiores nuper reddidimus, nos praefectum nostrum provincialem Scheringium Rosenhane Monasterii residentis munere avocasse et apud christianissium regem, fratrem est foederatum nostrum charissimum, constituisse legatum ordinarium. Ita cum magnitudini ei ac foederi inter nos et praetactum christianissimum regem sancito conveniens sit, ut carere ibidem viro non debeamus, per quem intima illa amicitia atque necessitudo mutua conservari publica communisque causa promoveri, cum Illustritatibus Vestris crebra communicatio institui, simulque ab iisdem desuper cognosci possit, quid ad obtinendum scopum istum facto opus esse subinde iudicaverint, iamque visum nobis sit secretarii nostri nobilis nobis sincere fidelis, Mathiae Biörneklavii, opera in ea re uti, eumque decernere, qui residentis munere Illustritates Vestras circa tractatus pacis Monasterii fungeretur, eidem mandavimus, ut nomine nostro eisdem quaevis prospera ipsique tractatuum negotio felicem eventum adprecaretur, tum ut caetera legatorum commissariorumque nostrorum ad tractatus pacis Osnabrugenses diligenter exequeretur, et Illustritatibus Vestris pro diligentia, industria et officii sui ratione referret, ac vicissim communicata ad nos nostrosque perscriberet, promutuis consiliis omnis illa res agatur et utrinque per legatos ad finem tot iam annos armis nostris et christianissimi regis propositum, universalem nimirum honestam, iustam et decoram in orbe christiano pacem obtinendam cogeremur. Quamobrem cum antecessori benevola officia et confidentem communicationem Vestram praestiteritis, confidimus sicuti etiam Illustritates Vestras sedulo contendimus, velitis dictum eius successorem, residentem nostrum Biörneclavium, commendatum Vobis habere, illique haud gravate communicare, quae ad praefatam intentionem nostram mutuam promovendam et rationes sincerae amicitiae foederisque nobis cum eius serenitate intercedentis locupletandas augendasque facient. Nos quidem, respectu soliti candoris et affectus Vestri in nos et regnum nostrum non dubitamus, quin sincerae benevolentiae Vestrae eum participem faciatis atque eundem ita opud Illustritates Vestras se gesturum, ut voluntati ac mandatis nostris necnon expectatione Vestrae de illo conceptae sit satisfacturus, quibus Illustritates Vestras divinae protectioni commendamus.
Above: Kristina.
Above: Johan Oxenstierna.
Above: Johan Adler Salvius.
No comments:
Post a Comment