Cepimus facta Osnabrugae per plenipotentiarios nostros transmissione binas Dilectionis Vestrae literas, quarum alterae Herbipoli 9. Octobris, alterae vero Moguntiae 11. die Decembris praeterlapsi anni ad nos perscripsae sunt. Illis Dilectioni Vestrae visum fuit ad nostras prateritae aestate exaratas amice respondere, his vero decollata sibi ex unanimi omnium interessatorum consensu nova dignitate electorali et archiepiscopalis sedis Moguntiacae nos certiores reddere, simulque rogare, ut afflictum archiepisscopatus statum tantique officii sui rationes commendatos nobis habere vellemus.
Sane gratissimum fuit nobis intelligere, tantae dignitatis munus in principem illum collatum esse, quem non modo virtus sua, sed etiam sustinendae causae publicae et tranquillandi Imperii vicinorumque regnorum zelus apprime commendant, ut equidem illius ac rationum pariter aliarum respectu nostra haud parum interesse existimemus, Dilectioni Vestrae de tantis honoribus et condigni muneris collatione ex animo gratulari. Cum ardenti insuper voto, ut cui divina providentia excelsum atque ardium munus decrevit, eidem quoque opem viresque illud ipsum in sui nominis laudem et christiani orbis bonum gerendi et administrandi adstruere dignetur.
De nobis certo sibi polliceri poterit Dilectio Vestra, nos nihil rerum et laborum humanorum post habituras esse, quibus docere valeamus quantum salus Germaniae principum in eaque multis iam annis desiderata pax cura cordique nobis sit, verum si cuiquam conquerendi iniecta illi scopo obtinendo obstacula et difficultates unquam causa fuerit est ab altera parte ea retractari, quae superiori anno multo labore et sudore pertractata et conclusa fuere. Cui rei cum aliter prospici a nobis nequeat, eandem Dei et christianorum hominum sine adfectu talia rimantium iudicio committimus, constanter nihilominus institurae piis atque arduis destinatis nostris bellum hoc diuturnum iusta et honesta pace mutandi. De Dilectioni Vestrae quae tranquillandi Imperii negotio optimum voluntantem et consilia sua hactenus cum laude contulit, id nobis firmiter polliceri ausae sumus, eandem huic porro proposito magna perseverantia fore intrasuram.
Et cum facultas viresque eidem ex accessione primarii in Imperio muneris et provinciae auctae sunt, caussae publicae fortuis providendi, illi utique tuto confidimus fore, ut Dilectio Vestra consilia sua imposterum quoque ita sit directura quo nostra in eam positae et conceptae spei satisfieri possit, nos si qua benevolentia Dilectionem Vestram eiusque statuum prosequi poterimus. Est sane quod ea siti de nobis pollicebitur, eius occasionem nos nullam praeterituras esse atque hisce Dilectionem Vestram divinae protectioni peramice commendamus.
Above: Kristina.
Above: Johan Philipp von Schönborn, Elector of Mainz.
No comments:
Post a Comment