Wednesday, September 9, 2020

Kristina's letter to Anne of Austria, Queen Mother of France, on the rupture with the Duke of Bavaria, dated October 24, 1647

Source:

Mémoires concernant Christine, reine de Suède, volume 4, page 321 (appendix), compiled and edited by Johan Arckenholtz, 1759


The letter:

Nos CHRISTINA D. G. Regina Sueciæ &c. Serenissima potentissima Princeps, Soror, Consanguinea, Amica & Fœderata carissima.

Non equidem præter, sed contra expectationem Nobis accidit, quod Elector Bavariæ pactis armistitii præteritâ hyeme Ulmæ selenniter initis, inter utramque Coronam nostram & ipsum, quo die ex promisso rata haberi deberent, renunciavit; Nobis multæ diffidendi causæ fuerunt, ideoque semper cum illo Principe declinandos Tractatus judicavimus. Verùm cum urgeremur per Vestrates, assensæ sumus, & quod per Ministros utriusque nostrûm transactum fuit, habuimus ratum, ratificationisque instrumentum in solemni formâ transmisimus, & reddendum curavimus tempestivè. Recepimus verò literas Electoris armistitio renunciantes, scriptasque eo die quo ratum haberi deberet: neque mora ulla injuncta quin illicò se hostem facto declararit, & civitates nobis traditas nostroque præsidio insessas aggressus sit, ut hisce occupatis tantò commodiùs ad vestras accederet. Technas Principis Serenissimi & callidi observavimus in eo, quòd videri vult cum Christianissimo Rege, Fratre & Confœderato nostro carissimo, armistitium servare, pacto nobiscum rupto, ut dissolvat rationes conjunctionis nostræ, & faciliùs singulos aggrediatur, suffultus Imperatoris subsidiis. Verùm cum hæc ejus destinata neminem præteritorum & præsentium gnarum latere possint, rem omnem Christianissimo Regi aperuimus, & certæ de suæ & vestræ Serenitatis constanti affectu in rem communem ac nostram imprimis conservandi nobiscum mutui fœderis, confidimus, hanc Bavari iniquitatem relictam non iri inultam, sed Serenitatem vestram, technis ejus observatis & ponderatis id, quod nobis est renuntiatum, non aliter accepturam interpretaturamque, quam si Christianissimo Regi, Fratri & fœderato nostro renuntiatum fuisset: quod bellum junctis viribus gestum, eodem tempore adpositum fuerit & armistitium cum utroque nostrûm simul initum à Nobis autoritatem vestram sequentibus ratificatum & executioni datum, nec ullâ in re contraventum, ut non nisi cum utroque simul rumpi poterit.

Non detinebimus Serenitatem Vestram prolixioribus literis, sed confisæ ejusdem constanti in nos animo affectuique, divinum Numen veneramur, ut Serenitatem vestram, cum Regiis suis Filiis totoque Regno Galliæ salvam, incolumem & florentem diutissimè conservet. Dabantur in Regiâ nostrâ Stockholmiensi, die 24. Octobris 1647.


Above: Kristina.


Above: Anne of Austria.

No comments:

Post a Comment