Source:
https://apw.digitale-sammlungen.de/search/display.html?start=30&q=Christina&lang=en&mode=comfort&rows=10&id=bsb00056724_00425_dok0199
The letter:
Notum testatumque facimus, quod cum praesens inprimis rerum temporumque status ac conditio necnon mutuum interesse requirit, ut cum celsissimo principe, cognato et amitino nostro charissimo, domino Frederico Wilhelmo, praemissis praemittendis, arctior amicitia et correspondentia pro causa communi asserenda et promovenda pace ineatur, nos idcirco in mandatis dedimus ac commisimus prouti vigore quoque praesentium potestatem, damus ac committimus nostro secretario et Monasterii circa tractatus pacis residenti, nobili nobis sincere fideli Matthiae Biörenclavio, ut cum praetactae Suae Dilectionis Electoralis ad hanc rem pariter deputatis commissariis congrediatur et de rebus ac negotiis praefatum scopum spectantibus cum iisdem tractet, conveniat ac concludat. Quicquid igitur dictus secretarius et residens noster in ea re egerit, convenerit et concluserit, id nos omne vigor harum ratum gratumque habiturae sumus.
Above: Kristina.
Above: Matthias Biörneklou.
No comments:
Post a Comment