Friday, May 5, 2023

Kristina's signed letter to Peter Spiering Silfvercrona, dated October 1/11 (Old Style), 1651

Source:

Riksarkivet, page 12 in S 29 a; Biographica; Riksarkivets ämnessamlingar. Personhistoria



The letter:

Nos CHRISTINA DEJ Gratia, Suecorum, Gothorum, Vandalorumqz Regina, Magna Princeps Finlandiæ, Dux Esthoniæ, Careliæ, Bremæ, Verdæ, Stetini Pomeraniæ, Cassubiæ et Vandaliæ, Princeps Rugiæ, nec non Domina Jngriæ et Wismariæ etc. Constare volumus Universis et Singulis, quibus hæ Nostræ literæ tuti itineris exhibentur; Quod cum in nonnullis negotijs et rebus Nostris expediundis præsentium Exhibitorem Cameræ Nostræ et Financiarum Consiliarium, nec non Generalem per Livoniam, Pomeraniam et Megapolin Vectigalium præfectum, pariter ac Residentem apud Dnn. Ordines Generales Uniti Belgij, Nobilem et Magnificum Nobis sincere fidelem Petrum Spiringium Silverchrona Hæreditarium in Norsholm, ad Rempublicam Anglicanam amandaverimus, Jdcircò quòtutius id iter ingredi et perficere, jussaqz Nostra ritè expedire, ac deniqz sinè ulla molestia commodius redire queat, Hisce Nostris Salvipassus literis Eum muniendum esse duximus. Proindè ab omnibus Potestatibus, Regibus, Rebuspublicis Liberis, Principibus, Ducibus, Generalibus, Archi- et Vice Thalassis, Navium Capitaneis alijsqz quibus in mari dictus Minister Noster Petrus Spiringius Silverchrona obviam venerit, pro Status, Dignitatisvè conditione, inprimis verò ab Anglicanæ Reipublicæ Ministris, Generalibus, Ammiralibus, Castellorum Gubernatoribus et Navium portuumqz Præfectis, alijsqz quibus cura aliqua rerum commissa est, amicè, benevolè et clementer requirimus ut præfectum Petrum Spiringium Silverchrona cum personis et Sarcinis suis ubicunqz tam in Vasto Mari quam Portubus Stationibusvè securè et absqz ulla Molestia atqz impedimento in Anglian ire, ibi commorari, atqz expeditis ibi negotijs, indè remeare et in Hollandiam redire sinant ac permittant; Et prætereà omnia benevolentiæ officia ipsi exhibere dignentur. Quod Nos in pari vel alio casu erga unumquemqz servata Cujusqz conditione ac Statu vicissim gratè agnituræ sumus. Jn quorum fidem præsentes manu Nostra subscriptas Sigillo Nostro Regio firmari munirivè jussimus. Dabantur in Regiæ Nostræ Stockholmensi die 1. Octobris Anno 1651.
Christina
Andr. GÿldenKlau.


Above: Kristina.

No comments:

Post a Comment